PENTECOSTE

PENTECOSTE
PENTECOSTE
Graece Πεντηκοςτη, i. e. quinquagesima, subintellige dies, quod quinquagesimâ die, post 16. mensis Nisan, quae δευτέρα τοῦ Πάχα, secunda erat a Pascha, celebraretur, nomen fuit unius ex tribus praecipuis Israelitarum Festis. Institutio eius legitur Levit. c. 23. v. 16. et seqq. Usuve ad posterum diem Septimanae septimae numeratote quinquaginta dies, tunc offeretis munus novum Iehovae, et quae sequuntur usque ad v. 22. Nempe 14. die mensis Nisan erat τὸ Πάχα; die 15. ἡ ἑορτὴ τοῦ Πάχα seu πρώτη τοῦ πάχα, i. e. festum Paschatis seu prima dies Paschatis, quam Seniores vocabant πρώτην τῶ σαββάτων, primam Sabbathorum, ex Levit. c. 23. v. 7 . die dein 16. δευτέρα erat τοῦ κάκα, secunda Paschatis, de qua eôdem c. v. 11. dicitur, Postridie Paschatis: vocabaturque prima ac ultima dies istiusmodi Festorum, quae plures durabant dies, Sabbatum. Ab hac proin numerati dies quinquaginta spatium comprehendebant messi destinatum; quarum prima et ultima sacrâ sollennitate sic memorabiles erant: nempe δευτέρα τοῦ πάχα et πεντηκοςτὴ, illâ tempus hoc inchoante, hâc terminante. Cum ergo illuxisset ἡ δευτέρα τοῦ πάχα, manipulum frugum, primitias messis suae, offerebant Israelitae, v. cit. sicut, appropinquante τῇ πεντηκοςτῇ. panes agitationis duos, v. 17. Quorum prius offerebatur, nomine totius Populi, ut sic in manipulo illo totius terrae sanctae fruges sanctificarentur; neque enim ante hanc oblationem cuiquam metere licebat, teste Iosephô Antiqq. Iudaic. l. 3. c. 10. Posterius non solum fuit oblatio Eucharistica, sed et signum messis finitae et consummatae. Vide Scaligerum de Emend. temp. l. 6. nec omittendum, Israelitas numerâsse quinquaginta hos dies, per Septimanas, a δευτέρᾳ praedicta denominatos, quae ratio cur etiam Festum Septimanarum dicta fuerit Pentecoste: Et quidem hôc modô. Sabbatum primae hebdomadis vocârunt Δευτερόπρωτον, quia primum erata δευτέρᾳ seu secunda, Paschatis: Secundae Δευτεροδέυτερον: Tertiae Δευτεροτρίτον, et sic consequenter. Unde facile intelligimus, quid Lucae c. 16. v. 1. per Sabbatum δευτερόπρωτον seu secundo primum sibi velit Euangelista. Conferendo nunc tempus hoc messis cum nostra, deprehendimus apud Cananaeos incepisse illud circa initia Aprilis, et desiisse circa finem Maii, qu1o tempore demum Europaea messis primorida ducit, Plin. l. 18. c. 30. quod ipsum confirmat testis αὑτόπτης Leo Afer, de aegyptiis loquens, Descr.
Africae c. 4. Vide Thom. Godwyn. in libr. cui tit. Moses and Aaron l. 3. c. 5. In novo Testamento dies illa quinquagesima seu πεντεκοςτὴ longe illustrior facta est, largissimâ illa Spiritus S. in Apostolos effusione, qua de re vide Prophetiam Ioelis c. 2. v. 28. eventum, Actorum c. 2. v. 1. et seqq. Hinc inter Christianorum idem Festa, quod celebratum olim fuisse, per septem dies, auctor est Honorius Augustodun. l. 3. c. 147. et 149. Sed et Pentecostes nomine, totum illud intervallum, a Dominica
resurrectionis ad Festum ipsum, venire, apud Graecos Latinosque Scriptores, passim videmus, apud Augustin. Ep. 80. Tertullian. de Coron. mil. c. 3. alibique passim. Quô intervallô, stantes liturgiis olim interfuisse, eô elapsô de geniculis adorâsse, ait Car. du Fresne, citans in hanc rem Tertullian. S. Hieronym. Ambros. Serm. 61. Augustin. Ep. 119. Isidor. de Eccl. Offic. l. 1. c. 33. Alios. Eodem Alleluia in Ecclesia ubique cantari consuevisse. Idem ex Augustino Ep. 119. c. 17. et Scaligerian. p. 261. refert etc. Vide quoque infra Praxeon liber. De die Pentecostes, cuius mentio in Actis c. 2. v. 1. an in Dominicam inciderit; item de illo, unde 50. dies numerandi factum initium, an Sabbathum fuerit? quaedam ut adiciam ex Bocharto, operae pretium est. Nam ab omnibus Christianis ab ultima usque antiquitate creditum esse, Pentecosten annô Passionis in Dominicam incidisse, hinc patet; quod, si Clementis Constitutiones excipiamus et Augustini Sermonem de Tempore 154. quae scripta sunt ψευδεπίγραφα, nemo citatur, qui id asserat, ante Leonem Il qui ad Episcopatum Romanum subvectus est saeculô quintô plus dimidiô. Sed et ex ipsa Lege, dubium oboritur de vero die Pentecostes. Ita enim habetur Deuteron. c. 16. v. 9. Ex quo coepit falx in segetem immitti, incipe numerare septem hebdomades. Falx autem in segetes immittebatur, postridie festi primi Azymorum, quod vocatur Sabbathum, Levit. c. 23. v. 15. ut ex demessis frugibus offerretur Deo manipulus. At cum festum Azymorum sequebatur Sabbati dies, manipulus ille frugum non postridie sed perendie videtur oblatus; quia Sabbato non licebat falcem in segetes immittere. Quô datô, frugum oblatio et septem hebdomadarum enumeratio in primam feriam, adeoque Pentecoste in eandem inciderit: quâ impletâ descendit Spiritus S. in Apostolos. Verba enim Actor c. 2. v. 1. Ἐν τῷ συμπληροῦςθαι τὴν ἡμέραν τῆς Πεντηκοςτῆς, pro μετα τὸ συμπληρωθῆναι, postquam impleti sunt dies Pentecostes, accipi posse, ex Levit. c. 12. v. 6. et Numer. c. 6. v. 13. patet: Neque certe perfecte adimpleti fuerunt dies 50. usque ad sequentem diem. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. Prior l. 2. c. 50. ubi de Ango Paschali; supra etiam aliquid in Paschales dies. Hinc Pentecostarium, Graecisdicitur liber, continens officium ab ipso die Paschatis, usque ad octavum Pentecostes, quam Dominicam omnium Sanctorum vocant, vide Suiceum Thesaurô Eccl. voce Πεντηκοςτάριος.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • pentecoste — PENTECOSTE. s. f. Feste que l Eglise celebre en memoire de la descente du S. Esprit, ainsi appellée d un mot grec qui signifie le cinquantiéme, parce qu on la celebre le cinquantiéme jour d aprés Pasques, en y comprenant celuy de Pasques. Nous… …   Dictionnaire de l'Académie française

  • pentecoste — /pente kɔste/ (più com. Pentecoste) s.f. [dal lat. tardo, eccles., Pentecoste es, gr. pentēkostḗ (sottint. hēméra ) cinquantesimo (giorno) ]. (eccles.) [festività cattolica che si celebra di domenica, 49 giorni dopo la Pasqua, per ricordare la… …   Enciclopedia Italiana

  • pentecoste — pen·te·cò·ste s.f. 1. CO TS relig. solo sing., spec. con iniz. maiusc., discesa dello Spirito Santo sugli Apostoli e sulla Vergine riuniti nel Cenacolo | la festa e il giorno in cui si celebra tale evento, cinquanta giorni dopo la Pasqua 2. TS… …   Dizionario italiano

  • Pentecoste — Original name in latin Pentecoste Name in other language State code BR Continent/City America/Fortaleza longitude 3.79278 latitude 39.27028 altitude 59 Population 19680 Date 2012 08 03 …   Cities with a population over 1000 database

  • Pentecoste — {{hw}}{{Pentecoste}}{{/hw}}s. f. Solennità che cade cinquanta giorni dopo la Pasqua, a commemorazione della discesa dello Spirito Santo. ETIMOLOGIA: dal lat. tardo Pentecoste, dal greco pentekosté (heméra) ‘cinquantesimo (giorno)’ …   Enciclopedia di italiano

  • Pentecoste — Admin ASC 2 Code Orig. name Pentecoste Country and Admin Code BR.06.2310704 BR …   World countries Adminstrative division ASC I-II

  • PENTECOSTE Media — Μεσοπεντηκοςτὴ Graece, sollennitas est, quae per dies 8 celebratur, et incipit ab hebdomadis quartae post Pascha feriâ quartâ, et definit in feriam quartam quintae hebdomadae: quam postea sequuntur Samaritanae, cuius etiam hebdomas est, officia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Pentecoste — pl.f. pentecosti …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • PENTECÔTE — Solennité par laquelle toutes les Églises chrétiennes, le cinquantième jour après Pâques, célèbrent la venue du Saint Esprit. La fête juive qui, sept semaines après la Pâque, commémorait déjà, dans certaines communautés d’Israël, l’alliance du… …   Encyclopédie Universelle

  • Pentecost — /pen ti kawst , kost /, n. 1. a Christian festival celebrated on the seventh Sunday after Easter, commemorating the descent of the Holy Ghost upon the apostles; Whitsunday. 2. Shavuoth. [bef. 1000; ME pentecoste, OE pentecosten < LL pentecoste …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”